Latin
134
Ficino, Opera omnia 134-3
Unproofread scanNot analysed yet
longissimae arti &disciplinae suffici at, facultas eiusmodi una cum ipso spiritu, cum ipsa uita, (ut ita dixerim) est inchoanda. Conandumque in primis, ut qui caput aliorum quasi membrorum futuri sunt, tantum saltem sapientia prudentiaque caeteros superent, quantum caput ipsum subiecta sibi membra, sensum copia &peripicacia superat, ut rationem ipsam modo praetermisreim solo in capite dominantem. Meminerint quoque semper, nos neque pedibus, neque manib. unquam, sed solo capite cogitare. Ideoque qui student esse caput, eos necessario, ut &sibi &alijs omnibus cogitare atque consulere possint, nunquam prudentum cogitationum uacuns, sed plenos semper esse debere. Alioquin quisquis cogitationum pondus tanquam diffi eile nimium (dum ipse caput ipsum est) ponere cogitet, ponere simul &caput necessariò compellatur. Verum quid ego haec? de gubernandi facultate prudentiaque, tam multa ad eum ui rum, qui non modo prudentius haec intelligit, quàm Marsilius, sed &facit, ergo Vale. Commendatio non uulgaris. Nemo ardentius amandus, quàm qui musas ardenter amat. S. D. Marsilius Ficinus Angelo Politiano Poëtae Homerico, Lamannus Donatur noster iampridem ore illo Politiane suo, nosti hominem,