Latin
134.8 to 134.11
Ficino, Opera omnia 134.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Talis certè est mens ignara ueri, qualis Luna quando inter ipsam Solemque interposita terra, eclipsim patitur, id est, Solis splendore priuatur, iterum qualis est nocturnus, nubilus, frigidus aër, postremò quale corpus humanum coecis oculis, surdis auribus, linguaque muta. Contra uerò mentem &scientia rerum praeditam, &uerborum copia pollentem, haud aliter se habere putamus, quàm uel Lunam Solis lumine plenam, uel diurnum aërem &serenum abunde lucentem moderate calentem, uel denique corpus acutis sensib. expeditaque lingua. Quisquis autem imperitam mentem, cum primum turpissimam eius effigiem siue umbram uidet, non subitò fugiet. Quicunque uero peritam, ubi apparuerit, non sectatur ardenter, nihil usquam uideo quod sectetunt. Perge igitur, mi Laurenti, perge quaeso, fuge, (ut coepi sti) iampridem, heu fuge procul terram illam &miserabilem improbae ignorantisque mentis imaginem. Eia sectare totis uiribus, (sicuti facis) magis semper magisque indies, boni sapientisque animi speciem lucidam atque beatam. Vt quantum &ab initio natura, te &deinde fortuna locupletauit, tantum ipse saltem tua te industria locupletes. Ne forte cum caetera omnia tibi ad uotum tàm natura, quàm fortuna suppeditarit, aliquando tibi ipse tantum defuisse alicui uidearis. Atque cum circa te tua omnia, agri, aedes, suppellectilia, uestes, membra denique corporis, singula splendeant, fermè tanquam stellę, tu quoque ani mo &morum literarum radijs refulgere, non aliter inter haec omnia uidearis, quàm inter stellas Sol ipse lucere. Commendatio literatorum non uulgaris. Marsilius Ficinus lacobo Lanfredino ciui legitimo, S. D. I uulgari ad lacobum meum lingua scripsero, proculdubio bis errauero. Siquidem &ad uirum &ad amicum non uulgarem, uulgaria misero. Ergo Latina, utcumque potero, scri bam, modo ne sim Barbarus, dum Latinus malo esse, quàm Florentinus. Sed quid nam potissimum scribam? Si res meas in praesentia commendauero, fortè in amicitia diffidentior sim, minus certè in re familiari confidentior esse uidebor. Sed malo nimis rei familiaria confidere, quàm ullo pacto amico diffidere. Quamobrem non precabitur nunc epistola, sed gratulabitur, haud tamen Lanfredino meo cuius humeris, quamuis robustis, pondus ingens nuper senatus imposuit, imò potiùs literatis.