Latin
134.12
Ficino, Opera omnia 134.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus enim humeris Atlas coelum sustinet stellis ardentib. aptum, ijsdem certè lacobus noster uiros coelestium contem plationi deditos sustinebit. Profectò, cum &ipse primum à musis nutritus fuerit, &deinde filium suum Antonium musis almis alendum à tenera aetate deuouerit, atque illę pa tri feliciter hunc aluerint, nimirum utpote musis gratus omnes earum alumnos, tanquam fratres, ubique libenter agnoscet, eosque omni studio operaque seruabit. Non uerbis amori, sed fide respondendum. S. D. Marsilius Ficinus Anthonio Lanfredino, Ccepi ab lacobo patre tuo simul atque abs te literas elegantiae amorisque plenissimas.