Latin
1341.1 to 1341.3
Ficino, Opera omnia 1341.1-3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. buuntur. Erum omnium ideis, quas diuina mens continet, sequentes dij, deorum muneribus daemones Esubseruire dicuntur, A summo namque ad imum omnia per media transeunt: ut ita ideae illae diuinae mentis conceptiones, per Deos, daemones, sua hominibus munera largiantur. Horum sunt praecipua septem. Contemplationis acumen. Gubernandi potestas. Animositas, Claritas sensuum. Amoris ardor. Interpretandi subtilitas. Foecunditas generandi: Horum uim Deus primo in se con tinet. Deinde septem dijs, qui Planetas septem mouent, angelique à nobis uocantur, horum potentiam tribuit, ita ut singuli singula prae caeteris capiant. Illi septem daemonum ordinibus eis subseruientibus singulis praecipuè singula exhibent. Isti tradunt hominibus. Profectò Deus haec animis starim à se natis infundit. Hi ex orbe lacteo per cancrum labentes in corpus, coeelesti quodam lucidoque corpore inuoluuntur: quo circumdati terrenis corporibus includuntur. Ordo enim naturae requirit, ut purissimus animus in corpus hoc impurissimum, non prius quàm medium quoddam &purum tegmen accepit. decidere ualeat. Quod cum animo crassius sit, hoc autem corpore punus &subtilius commodissima à Platonicis iudicatur animae cum terreno corpore corpula. Hinc itaque sit, ut Planetarum animae nostris animis, corpora uerò corporibus nostris septem illorum munerum uires à Deo datas statim ab initio, atque assiduè confirment &roborent. Eidem officio praesunt naturae daemonum totidem, inter coelestes &homines mediae. Contemplationis donum Saturnus per Saturnios daemones roborat. Gubernandi &imperandi potentiam lupirer louialium dę monum ministerio. Magnitudinem animi. Mars per daemones Martiales. Sensum, opinionisque cla ritatem unde uaticinium sequitur, Sol daemonum solarium adiumento: Amorem per Venereos Venus inspirat. Pronunciandi &interpretandi solertiam. Mercurialibus intercedentibus Mercurius adiuuat. Luna postremo lunaribus daemonibus conferentibus fouet generationis officium. Horum facultatum licet hominibus cunctis impertiant: illis tamen praecipuè, in quorum concepartione &ortu, ex coeli dispositione possunt plurimum. Quae quidem licet insula diuinitus honesta sint, possunt tamen in nobis, quandoque propter abusum uideri deformia, Quod &in gubernationis, animositatis, amoris generationis usu perspicuum. Amoris instinctum, ne longius digrediamur. à Deo summo, &à Venere, quae dea dicitur, &à daemonibus Venereis habuimus.