Latin
1341.4 to 1341.6
Ficino, Opera omnia 1341.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam à Deo descendit, Deus: quoniam à daemonibus confirmatur, demon est appellandus. Quapropter lure apud Agathonem Deus: apud Diotimam daemon est dictus. Daemon inquam Venereus. De ordine daemonum Venereorum, quomodo iaculantur amorem Cap. AEmon aurem Venereus, triplex est amor. Primus in Venere coelesti à Platonicis ponitur. In ipsa scilicet angelicę mentis intelligentia. Secundus, in uulgari Venere, in ea uidelicet potentia, quam habet mundi anima generandi? Qui duo propterea daemones appellantur. quia inter informitatem. &formam sunt medij, ut suprà terigimus, &paulò pòst latius explicabimus. Tertius ordo daemonum Planetam Veneris comitantium. Horum quoque scilicet daemonum Ve nereorum, triplicem ordinem ponimus. Alij purissimi aeris elemento sunt assignati. omnesque à graeco uocabulo. ἴρως, quod amorem significat, Heroes, id est, amatorij nominantur Primi in eos ho mines amoris aculeos iaculantur: in quibus bilis, humor cholericus &igneus dominatur. Secundi in eos in quibus sanguis humor aereus Tertij uerò, in eos in quibus pituita, &atra bilis, aqueus, et terreus imperat humor. Cupidinis autem sagittis cum omnes homines, tum quatuor maximè illorum uulnerantur. Nam animas louis, Philoebi, Martis, lunonis, id est, Veneris pedissequas uulnerari potissimum Plato in Phaedro significauit: easque ab ipsis generationis primordijs ad amorem pronas, eosque summopere homines amare solere qui sub ijsdem sint orti syderibus: Hinc Iouiali louialibus. Martialibus Martiales, atque alijs similiter, alij uehementer afficiuntur. Quomodo capiamur amore.