Latin
1347.5 to 1347.8
Ficino, Opera omnia 1347.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim res quaeque suam originem reperant, amoris igniculis à formosi corporis obiectu in appetitu amantis accensus, in corpus idem reuolare conatur. Quo quidem imperu, &appetitum, &appetentem secum eueliit euolando. O crudelem amantium sortem. O uitam omni morte miseriorem nisi forsitam ue ster animus, hac amoris uiolentia proprio ex corpore raptus negligat insuper amati figuram, atque in diuini splendoris aede, ubi tandem quiescet, ubi explebitur, se recipiat. Quis item neget amorem fine tegmine nudumque uagari? Quis enim celet amorem, quem toruus, taurinus, affixus prodit in tuitus? quem interceptus sermo declarit? rubor pallorque uultus, crebra suspiria, iactatio membrorum perpatua quęrimonia, importunae laudationes, subita indignatio. iactantia, procacitas, petu lantia, uana suspitio. &uilissima indicat ministeria? Sicut in Sole &igne calorem lux radij comitatur: sic intimum amoris incendium externa sequuntur indicia. Ad fores dormit, fores animi ocu li &aures esse uidentur: hinc enim multa in animum inuehuntur, &animi affectus, &mores claris simè peroculos emicant. In figuris spectandis, &uocibus audiendis amantes, ut plurimum immo rantur. Raro illorum mens in seipsam se colligit. Saepius per oculos, auresque uagatur. Idcirco ad fores dicuntur procumbere. Dicuntur &in uia iacere. Nam corporis species, uia quaedam esse debet, per quam ad speciem incipiamus altiorem ascendere. Qui autem turpibus libidinibus se prosternunt, aut etiam in aspectu ultra quàm decet uersantur, in uia ipsa restare uidentur, ad eius terminum minimè proficiici. Sub diuo. Merito. Vna enim in re penitus occupati, nihil in rebus agendis considerant. Iraque casu uitam agentes, omnibus fortunae periculis, tanquam qui nudi sub diuo uitam ducunt omnibus tempestatibus sunt expositi. Propter matris naturam semper egenus. Sanè cum prima origo amoris ab indigentia fuerit, &quod naturale est penitus extirpari non possit, semper egenus, semper sitibundus est amor. Quamdiu enim deest ad consequendum aliquid, flagrat aestus amoris. Cum totum undique possidetur, cessante indigentia potius desinit ardor, quàm sinè egestate perduret. Quae dotes amantium propter amoris patrem.