Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 1347
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. -AECinopiam amoris matrem sequuntur, copiam uerò patrem eius contraria. Quae uerò in traris sint intellectis superioribus, quiuis agnoscet. Suprà descriptis est simplex, incautus, ui Tis, inermis: horum hic contra inducuntur. Callidus enim dicitur: Venator sagax. Machinator. Insidiator, prudentiae studiosus, philosophus, uirilis &audax, uehemens, facundus. Magus atque Sophista. Idem amor, qui in caeteris negotijs incuriosum &inertem facit amantem: in rebus amatorijs astutum reddit &callidum, qui miris modis amati gratiam aucupetur, seu dolis implicet, seu captet obsequijs: siue eloquio mulceat, siue cantu deliniat. Idem furor, qui obsequio blandum fecerat: idem inquam furor arma ministrat. In dignantibus aduersus amatum ferocitatem, pro eo pugnantibus securitatem roburque inuictum. Amor ut diximus ab aspectu ducit originem. Aspectus inter mentem &tactum est medius: hinc semper amantis distrahitur animus, &sursum uicissim deorsumque iactatur. Interdum amplexus cupido suboritur: interdum uerò pudicum coelestis pulchritadinis desiderium, &modo illa, modo hoc peruincit &ducit. In his qui honestissimè educati sunt, ingenij pollent accumine hoc: in alijs illa saepius superat. Quicunque in feces corporis se prosternunt, meritò aridi, nudi, humiles, inermes &inertes esse censentur. Aridi, quia semper esuriunt, implentur nunquam. Nudi, quia tanquam temerarij omnibus subiecti periculis tanquam impudentissimi &inculti infames habentur.