Latin
1348.1 to 1348.3
Ficino, Opera omnia 1348.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Humiles quia nihil altum, nihil magnificum cogitant. Inermes,. quia flagitiosae succumbunt cupiditati. Inertes, quoniam adeo hebetes sunt, ut quò amor eos trahat, ignorent, &in uia restent, ad terminum non perueniant. Contrarij uerò contra uidentur affecti: nam. solidis animi bonis uescentes implentur magis, &tranquillius diligunt, pudorem seruant, umbratilem corporis speciem negligunt, atque altius eleuantur: ac uelut armis mu niti, inanes à se libidines fugant, &sensus rationi subijciunt Hi tanquam solertissimi omnium, &prudentissimi ita philosophantur, ut per corporum figuras, quasi quaedam uestigia, siue dolores prouidentissimè gradiantur: ex his sacrum animi numinumque decorem sagaciter inuestigent: atque ita prudenter uenando, quod cupiunt foeliciter assequantur. Tantum profectò munus amoris à pa tre ipsius copia proficiscitur: quoniam pulchritudinis radius, qui &copia est, &pater amoris, hanc habet uim, &illuc unde uenerat reflectatur, secumque trahat amantem. Descendit autem à Deo primum, inque angelum &animam, quasi uitreas materias transiens, &ab anima in corpus eius susceptioni paratum facilè demanans, ab eo ipso iunioris hominis corpore, pręsertim per oculos animi fenestras lucidissimas emicat: aduolat per aerem protinus, &senioris oculos penetrans transfigit animam, appetitum accendit, sauciam animam, appetitumque accensum in medelam eius, &refrigerium ducit, dum eodem rapit secum unde ipse descenderat, gradatim quidem in corpus amati primum in animam secundo, tertio in angelum, postremo in Deum, primam splendoris huius origi nem. Haec utilis uenatio, hoc foelix amantium aucupium. Hanc utique uenationem apud Platonem in Protagora Socrati nostro familiaris quidam eius attribuit. Vndenam inquit ò Socrates? Arbi tror equidem d uenatione illa redire te ad quam honesta Alcibiadis indoles prouocare te solet. Praeterea Sophistam amorem uocat &magum. Sophistam Plato in Sophistae dialogo ambitiosum &subdolum definit disputatorem, qui captiuncularum uersutijs, falsum pro uero nobis osten dit, cogitque eos, qui secum disputant, sibimet in sermonibus contradicere. Hoc tam amantes, quam amati quandoque perpetiuntur.