Latin
135.1 to 135.4
Ficino, Opera omnia 135.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uero lesum saepe clamantem audio, ego &pater unum sumus, idcirco una tantùm patri filioque simul epistola respondebo. Amor omnis, amici ARoptimi, (quemadmodum prouerbium fertur) fidem postulat. Igitur amori sum mo erga me, summa quadam fide pro uiribus respondere decreui. Quod si ullis perfecta fides testibus indiget, certè fidei erga uos meae hoc potissimum mea epistola testimonium feret secum, uolumen ipsum, scilicet à uobis de uera fide compositum. Frustra scribit, qui ita scribit ut à nullo intelligatur. Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Oricellario, S. D. Vm meo libro, quem de curanda literatorum ualitudine nuper composui, multa nouaque de atrae bilis humore, ea qua potui subtilitate disputauissem, nonnulali familiarium obiecerunt, me frustra duab. de causis tàm multa de hoc humore disseruisse. Tùm quia fortè nullus comprehensurus ea penitus uideretur. Tù m quia nusquam felix illa melancholici ingenij temperatio, quàm ibi effingerem poti us, quàm narrarem, repetiri posset, haud aliter quàm beatus ille Zenonicus, uel Platonica illa respub. uel Tullianus orator. Itaque mi Bernharde grauiter non dolere, non pote ram meam hanc diligentiam siue potius curiositatem fore uanissimam. Sed heri Petrus Guicciardinus noster iacobi ciuis clarissimi filius, &obiectiones illas confurauit facilè, &me ea, (quàm inde conceperam) molestia liberauit. Siquidem librum nostrum uno, (ut dicitury spiritu perlegerit, tàm subitò singula comprehendit, tàm memoriter retinet, ut &illa omnino intelligi posse ostenderit, &felicissimum ingenium illud à nobis opta tum extare iam in eo potissimum, hominem, qui ita intelligit meminitque planè monstra uerit. Et si mihi is unus sufficit testis locupletissimus, me uidelicet, haud uana composuisse, camen quia iudex duos saltem in causa testes solet exigere, lege precor &ru libium nostrum, optime mi Bernharde, (quod quidem si feceris) spero alterum mox meae causae testem non defuturum. Vale. Quàm immundus sit hic mundus, quàm falsus, quàm fallax. Marsilius Ficinus Locterio Neronio conphilosopho suo, S. D.