Latin
1357.1 to 1357.4
Ficino, Opera omnia 1357.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. VErum interroget fortè quispiam: Quid hominum generi Socraticus amor iste conducat cur tantis sit laudibus celebrandus, quid obsit contrarius. Dicam equidem altius aliquanto ex orsus Plato noster furorem in Phędro mentis alienationem definit Alienationis autem duo genera tradit. Alterum ab humanis morbis, alterum à Deo prouenire existimat. Insaniam illam: hanc diuinum surorem nuncupat. Insanię morbo infra hominis speciem homo deijcitur: &ex homine hrutum quodammodo redditur. Insanię duo sunt genera. Vnum cerebri, alterum cordis uitio nas citur. Cerebrum saepe adusta bili, saepe sanguine adusto, nonnunquam atra bili nimium occupatur, hinc dementes homines quandoque redduntur. Qui adusta bili uexantur: uel à nemini lacessiti uehementissimè irascuntur, alte uociferantur: in obuios irruunt: seipsos &alios caedunt. Qui sanguine adusto laborant, effusos nimium in risus prorumpunt: pręter omnium consuetudinem se iactant: mirabilia de se pollicentur: cantu gestiunt. exultantque tripudio. Qui bili premuntur atra, moerent perpetuò: ipsi sibi somnia fingunt, quę uel praesentia expauescant, uel futura formident. Atque hae quidem tres insanię species cerebri fiunt defectu. Quando enim humores illi retinentur in corde angustiam &solicitudinem pariunt, non dementiam: tunc uerò amentiam, quando caput oppresse rint, ideo cerebri uitio dicuntur contingere. Cordis autem morbo eam propriè insaniam fieri arbitramur, qua affliguntur, hi qui perditè amant. His falso sacratissimum nomen amoris tribuitur. Verum ne fortè nimis contra multos sapere uideamur, dispositionis gratia nos etiam nomine ad istos utamur. Amor uulgaris est fascinatio quaedam. Cap. IIII. VOs autem aurium, ac mentis intentionem dicendis accommodare. Sanguis in adolescentia subtilis est, clarus, calidus atque dulcis. Procedente enim ętate subtilioribus partibus resolutis, fit crassior: propterea fit &obscurior. Nempe quod tenuè rarumque est, purum est atque perlucidum contrarium uero contra. Cur calidus atque dulcis? quia uita, &uiueadi initium, ipsa scilicet generatio, in calore &humore consistit. ac semen prima uiuentium genitura calidum est &humidum: natura talis in pueritia &adolescentia uiget. In sequentibus aetatibus paulatim in contrarias qualitates siccitatem &frigiditatem necessariò permutatur. Ideo sanguis in adolescente subtilis est, clarus, calidus atque dulcis: quia subtilis, clarus. quia recens, calidus atque humidus: quia calidus &humidus est, ideo dulcis esse uidetur. Dulcedo enim fit in calidi &humidi mixtione. Quorsum haec?