Latin
1357.5 to 1357.8
Ficino, Opera omnia 1357.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
nempe ut intelligatis spiritus in hac aetate subtiles &claros, esse calidos atque dulces. Hi enim cum à cordis calore ex puriori sanguine generentur, tales in nobis sunt semper, qualis est &sanguinis humor. Quemadmodum uerò spirituum uapor huiusmodi creatur ex sanguine: ita &ipse similes sibi radios per ocuros, quasi uitreas fenestras emittit. Atque etiam sicut cor mundi sol suo circuitu lumen, perque lumen uirtutes suas ad inferiora demittit: sic corporis nostri cor, motu suo quodam perpetuo proximum sibi sanguinem agitans ex eo spiritus in totum corpus, perque illos luminum scintillas, per membra diffundit quidem singula, per oculos autem maximè. Ad altissimas quippe corporis partes spiritus maximè cum sit leuissimus euolat: eiusque lumen per oculos cum ipsi perspicui sint, atque omnium partium nitidissimi, uberius emicat. Inesse uerò oculis &cerebro lumen aliquod licet exiguum animalia multa quae noctu uident testimonio esse possunt, quorum in tenebris corus cant oculi. Ac etiam si quis certo quodammodo oculi angulum digito presserit, contorseritque, circulum quendam uidetur intra lelucidum intueri. Fertur &diuus Augustus oculos adeò claros &nitidos habuisse, ut cum acrius quenquam intueretur, cogeret eum, quasi ad solis fulgorem uultum submit. tere. Tiberius quoque praegrandibus fuisse oculis traditur, &qui quod mirum esset, noctu esset, etiam &in tenebris uiderent: sed à breue, &cum primo è somno patuissent, deinde rursus hebescebant. Quod autem radius emissus ab oculis uaporem secum spiritualem trahat, &uaporis sanguinem, ex eo perspicimus, quòd lippi &rubentis oculi spectantis proximè oculos radij sui emissione cogunt morbo simili laborare. Vbi apparet &radium usque ad obuium illum protendi, &cum radio unà ua porem corrupti sanguinis emanare, cuius contagione oculus spectantis inficitur. Scribit Aristoteles mulieres quando sanguis menstruus defluit, intuitu suo speculum sanguineis guttis sępe foedare. Quod ex eo fieri arbitror, quia spiritus, qui uapor sanguinis est, sanguis quidem tenuissimus uide tur esse, adeò ut aspectum effugiat oculorum: sed in speculi superficie factus crassior, clare perspicitur.