Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1358
Unproofread scanNot analysed yet
obnixe anhielamus in uirum, eius faciem tenuissimo quodam saliuae rore conspergimus: siquidem halitus à saliua euolans, in ea materia compressus relabitur in saliuam. Ergo quid mirum si patefactus oculus, &intentus in aliquem, radiorum suorum aculeos in adstantis oculos iaculatur? atque etiam cum aculeis istis, qui spirituum uehicula sunt, sanguine um uaporem illum quem spiritum nuncupamus, intendit? Hinc uirulentus aculeus transuerberat oculos: cumque à corde percutientis mittatur, hominis perculsi praecordia, quasi regionem propriam repetit: cor uulneratiinque eius duriori dorso hebescit, reditque in sanguinem Peregrinus hic san guis à saucij hominis natura quodammodo alienus, sanguinem eius proprium inficit: infectus san guis aegrotat. Hinc duplex, sequitur fascinatio. Aspectus foetidi senio, &mulieris menstrua patientis, puerum fascinat. Aspectus adolescentis fascinat seniorem. Quoniam uerò senioris humor frigidus est atque tardissimus, uix dorsum cordis attingit in puero: &ineptus ad transitum, cor nisi propter infantiam sit mollissimum, parum admodum commouet. Haec ideo leuis fascinatio Hoc illud est amici optiest: illa uerò grauissima per quam iunior transfigit praecordia senioris. mi de quo Platonicus Apulelus conqueritur. Causa, inquit, omnia &origo praesentis huius de loris, etiam medela ipsa, &salus unica mihi tute ipse es. Iste enim oculi per meos oculos ad intima de lapsi praecordii, acerrimum meis medullis commouent incendium. Ergo miserere tua causa pe reuntis. Ponite obsecro ante oculos Phędrum Myrrhinusium, &Thebanum illum eius amore ca ptùm Lysias oratorem. Lysias in Phaedri uultum inhiat: Phaedrus in oculos Lysia scintillas suorum defigit oculorum, cumque scintillis und transmittit &spiritum. Radius Phędri radio Lysię faci le compulatur: spiritui quoque facilè iungitur spiritus. Vapor huiusmodi à Phaedri corde genitus Ly siae statim petit pręcordia: quorum hebetudine fit compactior, &in priorem Phaedri relabitur san guinemiita ut Phaedri sanguis, quod mirum est, iam in corde sit Lysię. Hinc ad clamorem confestim prorumpit uterque: Lysias ad Phaedrum: Cor meum Phaedre, clarissima uiscera: Phaedrus ad Lysiam: O spiritus meus, &meus sanguis Lysia. Sequitur Phaedrus Lysiam, quia corsuum poscit humos rem. Sectatur Phędrum Lysias quia sanguineus humor uas proprium postulat, suam exigit sedem. Verum Lysias Phaedrum sectatur ardentius. Facilius enim corsine minima humoris sui particula quàm humor ipse sine corde proprio uiuit. Riuus fonte magis quàm fons riuulo indiget. Igitur ut ferrum qualitate magnetis accepta, ad lapidem hunc trahitur quidem, lapidem uero non attrahit: Lysias Phaedrum magis quàm Phaedrus Lysiam sequitur.