Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1357.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hic si in rationem materiem aliquam ceum pannum, aut linum incidat, ideo non uidetur, quia in superficie rei illius restat, sed penetrat. Si in densam quidem, sed asperam, sicut saxa, lateres, &similia, corporis illius inaequalitate dissipatur &frangitur. Speculum autem propter duriciem sistit in superficie spiritum, propter aequalitatem, lenitatemque seruat infractum: propter nitorem, spiritus ipsius radiumiuuat &auget: propter frigiditatem rarissimam illius nebulam cogit in guttulas. Eadem ferme ratione quoties hiantibus faucib.