Latin
1365.5 to 1365.7
Ficino, Opera omnia 1365.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem furor quilibet, siue fatidicus, siue mysterialis, seu amatorius, dum in cantus procedit &carmina, meritò in furorem poeticum uidetur absolui. Quo niam uerò poeticus cantus, atque uersus exicit concentus harmonicos, harmonia, uerò omnis intra nouenarium prorsus includitur, quod in Timaei musica declaramus, meritò nouenarium musis numerum consecrauisse uidentur. Denique Socrates tribus furoris speciebus iam narratis, addidit plura se habere diuini furoris praeclara opera, id est miros amatorij furoris effectus. Amorerat reliquus. Solus certè nos amor patriae coelesti restituit compulatque cum Deo, quemadmodum in sequentibus apparebit. Quod quidem per Paulum Apostolum summopere confirmatur, ubi cha ritatem donis omnibus quantumlibet diuinis extra controuersiam anteponit. Sed Socrates ante quam affirmer, nos per amorem coelo reddi cogitur de conditione animae, tum diuinae, tum humanae multa disserere. Primoque demonstrare rationalem animam, sempiternam, ut probare possit, hanc olim cum coelicolis diuinam pulchritudinem inspexisse, eiusque hic per sensibilem pulchritudinem reminisci Atque hinc amore concitam ad sublimia reuocari, efficique beatam. ZZ Animam Animam ex se moueri. Ergo motus esset principium: Igitur moueri semper, esse igitur