Latin
1366.1 to 1366.4
Ficino, Opera omnia 1366.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. immortalem. yVm probatum in Theologia fuerit animam in uniuersi gradibus esselprimum, quod mouetur, ideoque ex se moueri aliaque mouere, constat eam motus esse principium, motumque ipsius Ctanquam primum, maximeque naturalem esse in suo genere perfectissimum. Propterea uniuersalem absolutumque &circularem atque sempiternum. Motus autem anim ę consistit in uita, uicis simque uita eius uersatur in perpetuo motu. Est igitur immortalis. Quod quidem hinc pręterea con firmatur, quia si illud quod mouetur ab alio, tam diu mouetur, quam diu haeret motori. profectò quod ex se mouetur semper uersatur in motu, uidelicet semper uitalem motum naturaliter sibi suppeditans, nec unquam deserens semetipsum. Sed hoc paulò latius explicemus. Sicut in substantia ignis tres praecipuę uires sunt, calor, &lux, leuisque subtilitas, sic tres ipsa animae essentia similes: Prima quidem uis ipsa uitalis, secunda uerò cognoscendi uirtus, tertia est appetendi potentia. Sicut igitur in igne prius est intus calere. lucere, ascendere, quam exterior calefactio, uel illuminatio, uel eleuatio, sic &in anima cognoscendi, &appetendi uires, actus suos interiores edunt, antequam in externa producant. Multò magis natum uitalis, quae &propagatrix est, &intima essentiae suae, priusquam affectus uiuificam di producat in corpus, uitalem actum exercet intrinsecus, eumque temporaliter, alia uidelicet semina aliâs intus magis, minusue proferens. Temporalem eiusmodi motionem imitatur, tum in cognitio ne discursio notionum, tum in appetitu uarietas eligendi. Hac igitur ratione circa tres animae uires tres quoque sunt intimi motus Atque sicut ipsa cognoscendi uirtus. Liberum à corpore principatum in se ipsa declarat, quando cogitat incorporea, sic &appetendi potentia liberum demonstrat arbitrium, ubi uult incorporea, multaque eligit contra, quam incitet conditio corporalis, similiter in uir tute uitali, quae harum quasi fundamentum est, uiget aliquis principatus, uidelicet ex se ipso actum quendam uiuidum motumque proferens efficacem. His itaque modis anima rationalis ex se ipsa mouetur principiumque sui motus existit. Quod quidem planè confirmatque uando proficit in uita simul, &disciplina, &pro arbitrio se efficit meliorem.