Latin
1366.5 to 1366.8
Ficino, Opera omnia 1366.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dum enim sibimet exhibet bene uiuere indi cat, &uiuere sibi prius quodammodo prębuisse, &cum nunquam se deserat, uiuere quoque semperPraesertim quia quatenus ad se ipsam, &ad diuina se conuertit, ostenditque proprios se motus habe re, qui conditionem superent corporalem, eatenus quoque testatur se à corpore non pendere, cumque diuinis congruere. Idcirco posse separatam à corpore uiuere, diuinitati coniunctam. Quod autem oporteat super corpora omnia, quae mouentur ab alio, antequam perueniamus ad intellectualia, quae omnino stabilia sunt, procedere per naturam animae, quae sit mobilis ex se ipsa, &cęre ra ad eiusmodi materiam pertinentia, satis in Theologia, &decimo legum libro tractauimus. Pro bauimus etiam irrationalem uitam corpori mancipatam, nec esse ueram animae substantiam, nec ex se ipsa libere moueri, uel agere, sed partim ab anima rationali, siue particulari, siue uniuersali pendere, sicut à uultu imaginem specularem. Partim animalibus influxibus agitari, partim ab externis obiectis impelli. Soli uerò rationalis animae substantiae conuenire, ut ex se libere, &absolutè suo quodam pacto moueatur, &moueat, atque agat. Itaque omnis rationalis anima tam humana quàm diuina motus principium dici potest, omnisque talis anima immortalis à Socrate iudicatur, de hac enim sola dicturum se esse permisit. Si quis autem obijciat animam irrationalem uideri principium motus, quatenus ipsa ex se uegetabilis actus uitalesque qualitates edit in corpus. Respon debimus non habere ueram principij rationem, sed instrumenti. In hoc enim opere sic ab anima mundi atque sphaerae suae moueri, sicut Platonici putant, elemenra sursum, deorsumque ab anima suae sphaerae trahi, imò, qualitates elementales in actionibus quoque suis esse naturae uniuersalis orga na quemadmodum in Theologia tractamus Profecto cum in anima irrationali uis pręstantior, quę ad cognitionem appetitumque pertinet non tàm agat, quàm agatur, trahaturque instinctu naturae, exter norumque impulsu, merito uis inferior ad uegetationem motumque spectans non quidem agit ut principium, sed agitur ut instrumentum.