Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1369
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. St in anima potentia deorsum ad sensibilia trahens, scilicet imaginalis simul, atque uegeta lis, est item hac superior uirtus eleuans ad diuina. Si potentia deterior meliorem potest quan Edoque deducere. multò magis melior deteriorem reducere potest, sicut &solis uirtus humorem sursum attollit, alioquin naturaliter descendentem. Virtus autem eleuans in intellectu, uel ratione animę nominatur ala, erigit haec animam ad diuinum amandum, &contemplandum, atque uenerandum. Ipsum uerò diuinum quod per hanc attingitur, appellatur bonum, &sapiens atque pulchrum. Cuius sanè per intelligentia animus fieri dicitur posse particeps. Id autem non ipsum simpliciter bonum, sed essentiale, &intelligibile bonum, illud enim super sapientiam pulchritudinemque existit. Hoc aut &bonum est simul &sapiens, atque pulchrum, eiusmodi bonum sapiensque, &pulchrum omnibus sub primo Deo dijs inest supramundanis, atque mundanis cuius contemplatione alitur intellectus quilibet contemplator. Quid nam est in dijs bonum? quid sapiens? quid pulchrum? Nempe in Deo. quolibet est intellectus, intelligentia, intelligibilem, intelligi bile quidem tanquam bonum extat, quia uidelicet perfectum illic est, &sufficiens, atque appetendum, Quae quidem tria Philebus docet esse munera boni, circa hoc intelligentia sese uersans sapiens appellatur. Hinc intellectus ipse formarum splendore refulgens apellatus est pulchrum. Quamobrem bonum inquolibet Deo unitum est prae caeteris &occultum, essentialis uidelicet ipsa, uitalisque perfectio, faecunda potestas intelligibilisque facultas, occultas in se continens species intelligibiles om nes intelligibili lumine comprehensas. Sapientia uerò illic intelligentia est, quae lumen intelligibile parturit, speciesque intelligibiles intrinsecus explicat. Denique pulchritudo est consummata luminis intelligibilis, specierumque intelligibilium explicatio. Quae quide n, &illic quasi prouenit ultima, prima tamen ascendentibus illuc occurrit, &quoniam se maximè offert, apparetque prima atque ex cunctis luminibus illis resultat ut splendor, idcirco saepe Plato pulchritudinem appellat clarissimam, atque diuinorum omnium patentissimam.