Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1370
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea lumen ex ipso bono per intellectus, &intelligibilia profluens appellat in Re. Pu: ueritatem. Hoc lumen naturamque boni, non possumus, (ut Philebus inquit, intuitu simplici contueri, sed apud nos ipsi nostra quadam conditione partimur. Dicimus ergo bonum, quantum ab ipso bono prouenit expetendum, redigitque mentes ad bonum. Dicimus, &sapiens, qua ratione causa est, ut alia cognoscantur atque cognoscant, dicimus denique pulchrum, quia cognoscentes, &cognita splendore mirifico replet, &gratia condit. Pulchrum hoc Plato, ea quam diximus ratione, hic nominat lucidissimum. Addit in Conuiuio, mulcens, &delicatum, atque blandum, quia miris modis contemplatores oblectat, subiungit ibi, &hic amabile, quoniam causa est, amoris, &contemplatores, ad se gratia prorsus ad mirationeque tam efficacissimè, quàm blandissimè prouocat.