Latin
1370.1 to 1370.4
Ficino, Opera omnia 1370.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. Quomodo dij quatuor modis multiplicentur. Voniam uerò Plato hic deos quamplurimos introducit, operae pretium fortè fuerit, non nihil de numero deorum confabulari. Sicut Christiani Theologi in diuinis eloquijs quatuor sensus obseruant, literalem, moralem, allegoricum, anagogicum, &alibi quidem hunc, alibi uerò illum praecipuè prosequuntur, ita Platonici quatuor habent multiplicandorum deorum, nu minumque modos, aliumque multiplicandi modum alibi pro opportunitate sectantur. Ego quoque similiter in commentarijs meis, alibi aliter quatenus locus exigit interpretari, &distinguere numi na consneui. Primus igitur multiplicandi modus est deos per subslantias uarias distribuere, ut quam do primum nominamus ipsum bonum, uel ipsum unum. Secundum uerò Saturnum, id est, intellectum. boni filium, qui sicut est intellectus, primus sic intelligibile primum, intelligibilisque mundus. Tertium autem, id est mundi animum, Saturno genitum, louem magnum in coelo ducem. Sic primum in Re: Pu: principium dicitur ipsum bonum, intellectus antè primus boni filius, qui nominatur in Cratylo Saturnus. Illic enim Saturnus asseritur intellectus purus, atque Satur. Iupiter autem magnae intelligentiae filius. Sed inter intellectum primum, animamque mundi tres supra mundanorum deorum ordines Plaronici collocant, alios quidem illi mundo intelligibili, alios autem huic sensibili mundo proximos, alios uerò medios, &supremos quidem praecipuè uocant intelligibiles, extremos illorum intellectuales, medios uerò mixtos. Fortè uero sicut in machina mundi corporea prima sphaera uocatur simpliciter coelum, secunda Saturnus, tertia lupiter, similiterque illarum animae, sic in hoc intellectuum genere, quod est sub intelligibili mundo, primus intellectus nominari potest coelius, secundus Saturnus, tertius lupiter, &reliqua deinceps Planetarum nomina, animarumque elementis praesidentium, quas nominamus in Theologia. Haec, inquam, nomina, dijs duodecim supermundanorum deorum ducibus competunt. Et sic hoc duodenario primus appel latus est coelius, totum tamen id genus nominatur coelum, scilicet intellectuale coelum. Hoc dij mundani sequuntur, quorum princeps ipse quoque mundanus est anima mundi, quàm in Philebo Iouem Plato nominat intelligentię summae progeniem, in cuius natura sit regius intellectus &anima regia, id est uirtus gemina, intellectualis scilicet atque uitalis, &utraque regia, id est, principatum in mundo tenens uniuersalem mundanis dijs omnibus praesidentem.