Latin
1371.5 to 1371.8
Ficino, Opera omnia 1371.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Fortè quoniam Venus siue uirtus sit uitalis ad Saturnum ut diximus louemque pertinet siue idealis hęc ipsa, ut spectabilis est, ad Saturnum magis, ut effectu potius imitabilis magis ad louem spectare uidetur. Proinde quando Apollinem &Mineruam louis filios appellamus amplissimam illam louis prouidentiam, omnia tàm sensibilia pariter dispensantem, iam in parres quodammodo distribuimus. Et partem quidem sensibili bus prouidentem, pręter caetera nomina. Martem atque Vulcanum nominare solimus. Partem uerò intelligibilia tribuentem atque regentem. Mineruam Apollinemque, &Dionysium, &Mercuri um atque Musam. Vt enim est Mercurius, mentibus ingenijsque motum, quasi quendam pręstat, (ut ita dixerim,) ad quaerendum. Vt Apollo lumen ad inueniendum, et perspicaciter intuendum. Vt Minerua cum lumine uim praestat ad consequendum: Vt Musa ordinem harmonicum monstrat, uel dat inuentis, inuentoremsque concinnat, ut denique Dionysius efficit, ut quasi fines suos tum uidendo, tum etiam amando mentes excedere uideantur. Sed reuertamur parumper ad illam quasi partem sensibilibus prouidentem. Haec quidem ut Mars motum affert, ut Vulcanus effectum, ut hîc etiam Dionysius excessum. Inter haec uero memento, qua ratione deos intellectu primo per formales quasdam proprietates multiplicauimus, tandem ratione &appellatione mox in anima mundi numerare, posse. Atque deinceps in anima sphęrarum, atque stellarum, in qualibet, inquam, aequè nu mina cuncta connumerare. Hinc Orpheus non solum deos omnes in uno collocat loue tàm opifice mundi, quàm ansmo mundi uerum etiam in quolibet Deo saepe numina cuncta commemorat, quem nos in libro de Sole libenter imitati sumus. Multa pręterea de diuinis nominibus in nostris in Cratylum expositionibus declarauimus, ubi etiam dicitur in quolibet Deo coelium appellari aspectum ad superiora, siue per intelligentiam, proprie fiat, siue per unitatem, intellectu superiorem. Saturnum uerò aspectum ad se ipsum, louem autem aspectum ad sequentia dispensanda. Hinc apparet coelium apud Platonem non esse primum uniuersi principium, quippe cum non solum aspi ciat, sed suspiciat etiam superius aliquid. Vtrumque summatim, si Platoni credidimus, alienum est à primo. Sic ubi uerò fortè primum dixerim nominare coelium alio quodam potius more, quàm Platonico sum locutus. Post haec autem sequuntur particularia numina, inquibuslibet mundi sphęris plurima, quae communiter Daemonia nominantur, quamuis apud lamblichum, &Syrianum, atque Proclum in quosdam ordines digerantur, scilicet in deos.