Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 1371.9
Unproofread scanNot analysed yet
Archangelos, Angelos, Dae mones, principiatus heromnes, haec. inquam, omnia particularia numina communiter daemonico no mine nuncupata, deos illos sequuntur uniuersales, prouidentiamque penes illos amplam ipsi iam daemones apud se sortiti sunt distributam, alijque daemones dijs alijs subministrant, uel si eisdem mul ti seruiunt, uarij tamen ad uaria Dei eiusmodi officia conferuntur, sic igitur inter daemones Saturnus est, &lupiter. Neptunus &Pluto, &similiter quisque deorum, atque hic est quartus quem promiserat ab initio multiplicandi modus, uidelicet per pedissequos deorum daemones.