Latin
1372.1 to 1372.4
Ficino, Opera omnia 1372.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Vatuor Mundi sunt, sicut enim in Timaeo dicitur, mundus siue coelum est uniuersitas ipsa formarum. Vniuersitas eiusmodi non solum est in machina mundi corporea, qui mundus Ccorporeus appellatur, sed etiam in anima mundana, uniuersoque genere animarum, qui mun dus dicitur animalis super animalem mundum est intellectualis mundus in intellectibus supra coe lum puris. Qui tertius mundus est, siue coelum tertium intellectualium omnium plenitudo formarum, tertium ui delicet in ascensu. Quartus est in intellectu primo, Vbi est intelligibilium primum, in quo formarum intel ligibilium uniuersitas, mundus intelligibilis appellatur. Quoniam in hoc primę intelligibiles idealesque species extant, mentium omnium intellectualibus oculis obiecta praecipua. Videntur quoque in anima esse mundi quatuor. Nam in natura animae uegetali &in imaginatione, rationeque, &intellectu ani mae quodammodo formę sunt uniuersae. Proinde quanta est inter quatuor elementa connexio, tan ta saltem est inter quatuor mundos copula. Mundus ergo corporeus per summitatem suam, cum mundi animalis infimo est summopere copulatus, similiter animalis mundus cum intellectuali similiterque intellectualis cum intelligibili mundo Mundus intelligibilis in Phaedro, &Simposio con templationis summum tenet, si quidem utrobique, eatenus ascenditur, quatenus per amorem pul chritudinis ad pulchritudinem peruenitur. Summa uerò pulchritudo formaliter est in illo. Quapropter ubi Socrates inquit, mundanos deos coelum scandere, intelligi uult intellectuale coelum scili cet intellectuale purum. Sunt enim ipsi iam per animas suas corporali mundo superiores atque in animali mundo semper: Ascendunt uerò primum, atque facillimè ad intellectuale coelum, habent enim intellectus, &ipsi. Progrediuntur deinde ad intelligibile coelum, ipso scilicet intellectu proportionem cum intellectuali possidente. Mundus corporeus sensu, &imaginatione percipitur, Animalis autem ratione, cum intellectu, intellectualis uerò intellectu cum ratione, intelligibilis autem intellectu solo, quemadmodum declaratur in Phaedro. Nam ipsum quidem bonum intelligibili mundo superius, nullo capitur intellectu, Vt in Parmenide paret, nec ritè mundus aut coelum appellari potest. Coelum igitur mundanis dijs deorumque pedissequis est in ascensu ipsum purissimum intellectuum genus, &uniuersitas illa formalis, &intellectualis in eo.