Latin
1372.5 to 1372.8
Ficino, Opera omnia 1372.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi summus intelle ctualium ordo, in Phaedro dicitur connexum coeli, medius uerò coeli profundum. Tertius denique concauum. Verùm ipsa mundi intelligibilis uniuersitas extat mundanis dijs pedissequisque deo rum quodammodo supra coelum, diciturque illis locus, ille super coelestis. Quoniam uerò nomina tur locus, essentia, ens, scientia, ueritas, uerum, series idearum, certum est eiusmodi gradum non esse ipsum simpliciter primum uniuersi principium. Illud enim est ab his &similibus absolutum, ut in Parmenide latissimè declaramus. Platone multis passim testimonijs confirmante. Primum uniuersi principium est, &simpliciter unum, &simpliciter super omnia. Intellectus igitur intelligibilis inde proximè genitus, est &maximè unum, &uniuersaliter uniuersum. Ideo ipse unus numero sufficienter est, &dicitur uniuersum. Non tamen quaelibet mens sub ipso, uel anima, aut sphaera ita est uniuersaliter uniuersum. Sed suo quodam pacto, &proprierate quadam. Ideo non quaelibet nominatur propriè mundus, sicut singulariter ille primus, sed intellectum eiusmodi genus mundus intellectualis cognominatur. Genus animarum animalis mundus. Genus corporum, mundus similiter corporalis. Sed ad mundum illum intelligibilem. qui primum uniuersum est, &ideo uniuersaliter uniuersum, locusque supercoelestis dicitur. redeamus. Iam uerò de hoc intelligibili supra coelum loco quaedam negantur, quaedam etiam affirmantur. Negatur quidem tactus, id est, omnis conditio. passioque mundo corporeo propria. Negatur figura, id est, animalis mundi qualitas, quae per figuras &numeros describitur in Timaeo. Negatur color intellectuali mundo conueniens, scilicet lumen quoddam participatum. Est enim ille superior locus lumen purum, quale non in colore aspicitur, sed in diaphano. Ipsum denique bonum intelligibili loco superius per lucem Solis intimam, indicante Platone, designare solemus. Quae uerò de intelligibili affirmantur, sa tis intectu patent. Quoniam uerò Plato hic, &in legibus, &Re: Pu:duodenario gaudet nume ro, &plerique Platonici dijs non solum mundanis, sed etiam superioribus duodenarium dicauerunt, probabile forsan uideri potest, deos illos intellectuales, quos inter intelligibilem animalemque mundum disponebamus esse numero duodecim, principes intellectualium ibi deorum, &habere quatuor trinitates. Primam intelligibili mundo proximam, ultimam animali contiguam, duas autem medias illinc atque illine conuenienti proportione urgentes: fermè quemadmodum inter ignem atque terram aer, atque aqua. Huius igitur duodenarij, &reliquorum, illic intellectuum intelligibilis, ille mundus intellectus, scilicet primus caput esto, quemadmodum duodenarij quoque mundani, anima duce mundana. Forrè uerò duodecim principes superanimalem mundum. Intellectus animabus sphaerarum duodecim hoc ordine praesunt, ut intellectus alij animabus sphaerisque alijs imperent, atque prouideant, ac similiter nominentur.