Latin
Cap. XV
Ficino, Opera omnia 1376
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur autem aurigatio nostra difficilis, quoniam motus quidem superioris equi, ad intelligibilia: Inferioris autem ad sensibilia uergit, ad genituramque declinat: neque potius est anima nostra in hac uita contemplari pariter atque prouidere. Anima uerô diuina potest, &nostra tandem in patriam restituta. Cap. XVII. Immortale animal, &mortale. Va uerò ratione, &c.] Immortale animal est ex anima corporeque coelesti compositum. Mor tale uerò ex corpore insuper elementali. Hoc mortale animal, scilicet homo, prouenit ex la Apsu animae ab uniuersali uitae ratione ad particularem, &coelo ad terram, quàm uerò mira biliter animal immortale, sit conflatum difficile cognitu.