Latin
Cap. XVIII
Ficino, Opera omnia 1376-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVIII. Expeditio, uel impedimentum aliarum anima. Er quam uerò, &cquae Ala, id est uirtus eleuans, intellectui rationique diuinitus ingenita quatenus expedita uiger, efficaciter eleuat ad diuinum. Omne uerò diuinum est bonum, sapiens, pulchrum. Eleuatio igitur ad diuinum, in hac uita participem animum donorum eiusmodi reddit, praeparatque ut in alia uita his perfectè fruatur: Si autem animus in hac uita se transferat ad contraria, id est, ad malùm, quod est affectus ad sensibilia, item ad ignorans, quod est sensus. Item ad turpe, quod est materia, ligatalam, ut nequeant post hanc uitam mox ad sublimia reuolare Cap. XIX. lupiter magnus in coelo duodecim sub eo, duces atque exercitus diuinorum. Agnus utique, &c.] Iupiter dux in coelo magnus, id est anima mundi, quae in coelestes animas principatum tenet, citans alatum, currum, id est, exercens in se geminum conuersionis mo LVAcum, in Timaeo descriptum, incedit primus. Est enim mobile primum, atque ita per interiores motus, mouet currum exteriorem, id est, machinam uniuersi, per currum interiorem, qui alatus dicitur: Quoniam dum regit mundum, nihilominus diuinis incumbit: Sic igitur feliciter exornat uniuersaliter cuncta, simusque facillimè prouidet. Hunc sequuntur, id est, per motum imitantur, duces mundani, duodecim sphaerarum uidelicet animae. Deinde animae stellarum sublimiumque daemonum. Imitantur, inquam, per similes motus intimos exteriora mouendo, &diuina interim contemplando. Socrates dum pronuntiat, incedere, ducere, citare, sequi: quae quasi progressionem signifi cant. interim licentia quadam poetica Vestam, id est, terrae animam, excipit. Huic enim molem regenti stabilem cognomenta eiusmodi minus conuenire uidentur. Caeteris autem in duodenario ducibus probabilius conuenire. Agit tamen motus ipsa suos, suaeque molis occultiores, eosque certo quodam ordine, id est, proprietate quadam, &prouidentia propria sibi iniuncto diuinitus suaque, similiter caeterae sphaerarum animae similesque diuinae, sed manifestiore motu. Dum uerò suas ita ma chinas moderantur, ea facilitate, qua lupiter diuina interim foeliciter speculatur in coelo intellectua li superna licentia, ubi profectò specula nominantur, quae ad stabilem intuitum magis attinent discursiones uerò, quae ad mobilem circumspectum. Quisque uerò deorum institutum sibi diuini, tus officium peragit, partim quidem contemplandi, partim etiam prouidendi neutro neutrum impediente. Cum natura deorum beneficia, bonis in omnia semper exuberet, meritò quicunque particularis animus siue hominis, siue inferioris daemonis alicuius uult atque potest, subitò deos sequitur, id est, sursum reuocatur ab illis, similisque foelicitatis compos euadit.