Latin
Cap. XX
Ficino, Opera omnia 1376-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XX. Conuiuium in patria, modus atque gradus contemplandi. Vm uerò ad mensam, &c. u Dij mundani comitesque eorum animi accedunt ad mensam epulumque summum, id est, ad contemplationem dijs supermundanis conuenientem. Mensa quidem dicitur, quantum pro suo modo suscipiunt. Epulum uerò quantum pro largitate donantium. In hoc autem accessu, primo quidem concauam, intellectualis coeli circunferentiam, id est, ul tiones intellectualium attingunt ordines, deinde ascendunt per medios ad supernos. In hoc autem ascensu omnes deorum, diuinorumque animorum currus aurigae obedientes, aequaliterque librati facilè gradiuntur. Currus, id est, intimae discursiuae uires omnes, quae &omnium sequuntur intelligentiam, &simul possunt aequaliter contemplari atque prouidere: Currus autem particularium nostra rumque animarum difficilius illud iter agunt. In quibus deterior equus generationem inclinatur, &trahit secum etiam aurigam, qui non bene hunc educauerit atque domuerit. Animi uerò diuini assidui deorum pedissequi, cum ad summum intellectualis coeli contemplando peruenerint, in eo summo consistunt, id est, usquam declinant. Ibi circumferentia, id est intellectualis discursio uelo cissima illi summo conueniens, illis competit, perquam supercoelestia, id est, coelum intelligibile contemplantur. Tum uerò cum audis temporales discursiones, intellige puros quidem intellectus stabiliter intelligere, deos uerò mundanos, animosque diuinos, discursione perpetua circa intelligibilia se uer sare, nostro salutem autem per quaedam temporum interualla. Locus supercoelestis, intelligibile primum, modus contemplationis.