Latin
1378.5 to 1378.6
Ficino, Opera omnia 1378.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hic iam ex nouem differentijs uisionem, nouem uitae futurae auspicantur initia. Quinetiam cum nouem sint praecipuè coelestium animae, scilicet anima, mundi, simul &octo sphaerarum caelestium animę. Quibus animae nostrae, alis alijae potissimum illic habitantes accommodatae sunt, merito dum dimissis supe rioribus ad coelestia potius se conuertunt, differentias nouem subire uidentur ad ingenia nouem hic afferenda circa facultates nouem expediendas, nouem communiter gradibus distributas. Vbi ue rò dicitur, hanc animam plura uidisse, quam illam, intelligendum est, non solum numero plura, sed quodcunque uiderint pluribus rationibus, &ardentiori studio comprehendisse. Quae igitur ita plu ra perspexit, ingenium attulit Philosophicum, ad omnia perscrutanda natum. Ingenium eiusmodi cum sit ueritatis, &sapientiae studiosum, in his autem prima sit pulchritudo, merito studium pulchritudinis secum attulit. Ideo. Plato ubicunque nominat ipsum sapiens, ferme semper adiungere solet, ipsum pulchrum: Pulchritudinis illius imaginem uisu percipimus &auditu. Quemadmodum, &hic Hermias &Plotinus in libro de pulchro testatur. Merito igitur postquam nominauit Philosoplium statim nominauit pulchri cupidum, cui subdit, amatorem atque musicum: Illum quidem propter uisibilem, hunc uerò propter audibilem pulchritudinem: Anima uerò quae aliquando pauciora negligentiúsue conspexit, cum regio descendit ingenio.