Latin
Cap. XXIIII
Ficino, Opera omnia 1379
Unproofread scanNot analysed yet
Rex enim uniuersalem quidem apud homines prouidentiam gerit, sed Philosophus ampliora etiam contemplatur, Regem comitatur, bel li dux atque perpetuus magistratus Sed quae anima rursus pauciora uidit, in uirum ciuilem &oeconomicum mercatoremque descendit. Horum enim prudentia angustior est, quam prouidentia regia. Sequitur gradu quatuor gymnasticum ingenium atque medicum, quorum prouidentia insuper angustioribus limitibus coercetur. Sed quidnam sibi uult quinto gradu ingenium sacerdotis, atque fatidici? Non diuinum hic sacerdotem, sed mercenarium, Plebeiumque intelligere, augurijs extisque &uulgaribus ceremonijs occupatum, qui neque scientia, neque arte, qua superiores illi, sed consuetudine quadam nititur atque sorte Sexto gradu à contemplationis liberalitate discedit facultas imitatoria, quasi seruilis, quae non diuino Poëtae competit, sed humano similiterque minimo. Septimo quiuis artifex, &agricola externae materiae seruiens, &angustiorem prouinciam habens quam imitator. Octauo iam longius distant simulatores, qui falso quodam praetextu rationis incedunt, Sophista philosophum simulans, declamator uerò ciuilem. Longissimè denique tyrannicum distacingenium, non tàm quia regem simulet, quàm quoniam pro oratione introducit arbitrium. Qualibet autem ingeniorum specie ad aliquid bonum uti possumus atque malum. Ideo subdit Socrares, quicunque in aliqua uitae specie iustè se gesserit, meliorem postea sortem reportaturum, qui autem iniustè deteriorem. Tempora transmigrationis restitutionisque animaram. Animam nostram non fieri brutam.