Latin
1379.1 to 1379.4
Ficino, Opera omnia 1379.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXV. YN idem enim unde, &c.] J Numerus ternarius &denarius perfecti dicuntur: Quoniam ille quidem primus numerus est completus, hic autem quoniam est quodammodo numerus uniuersus. Denarius in se quidem ductus centenarium facit planum, reductus autem millenarium facit solidum. Rursus adhibemus ternarium ad mille, hinc tria millia constituimus. denarium rursus ad mille, hinc conficimus decem millia. Eiusmodi numeris propter perfectionem suam ad purgationem restitutionemque animae, quoniam perfecta tandem euadere debet, Socrates utitur, non quia tot propriè anni sint, sed ut intelligamus quotcumque anni contigerint, eam perfecta ratione consumari debere, conuenit &alia ratione millenarius transnigrationi à generatione in generationem factae, à corpore scilicet terreno in ter renum, uel hinc in aerium, uel uicissim. Numerus enim solidus significat terram, quae in Timaeo figuratur cuibo, significat eriam materiale corpus, scilicet elementum. Conuenit termillenarius Philosopho sursum restituendo, non tàm, quia per tres in hoc terreno corpore uitas deinceps sit sedulo philosophię studio confirmandus quam quoniam oporteat animum in hoc corpore philosophatum, quando hinc migrauerit etiam in aërio corpore mixto philosophari. Quod quidem efficit, si in uita priore ad finem usque philosophando perseuerauerit. Et quoniam oporteat insuper exutum corpore mixto, deinceps in aërio puro meditationem philosophicam ad summam continuare. Hoc est igitur ter mille annis philosophatum esse: Vnde mox coelo redditur, sapientiam pro philosophica tandem reporraturus Oportet autem philosophari sine dolo, id est, non humanę sapientiae grat ia, sed diuinę, Crierius autem redibit, &melius, si unà cum sapientię diuinae studio non modo diuinam dilexe rit bonitatem, sed etiam pulchritudinem eius mirat ilem agnouerit ab initio, &ardenter amaueriPraeterea numerus decem millia aliorum accommodatur ingenijs, qui non statim in prima post dis, cessum uita philosophiae studium capesserunt, uel in hac inceptum, in sequente minus retinerunt.