Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 138.9
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque corpus tanquam angustius atque labile in anima est ampliori prorsus, &stabili, perinde ut id quod continetur in contr nente. Quamuis ergo tota anima adsit corpori, non tamen corpus toti adest animę, sed par ti infimae solùm, id est, uitali. Quod hinc confirmare uidetur, quia cum anima sit uirtutre longen maioi maior corpore, &à uirtute motus amplificatioque proueniat, oportet animam non modò toti adesse corpori, uerùm etiam secundum praesentiam (ut placet lamblicho) corpus excedere. Et quia est indiuisibilis, ubicunque est, illic est tota.