Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 319-3
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus autem sicut non toti aequatur uirtuti animae, sic non aequatur toti eius praesentiae: Id sensit Plato in Timaeo, quando dixit, mundi opificem corpus in anima statuisse. Iterum in libro decimo de Republica, ubi inquit, mundi corpus inter necessitatis genua uolui, id est, infima coelestis animae parte regi, atque moueri. In Phaedro etiam animas affirmauit supra coelum caput extollere. Verum quamuis anima ita corpus excedat, non tamen impossibile cuiquam uideri debet, eam usque adeò ad se materiam trahere, ut unum reddat compositum. Quum enim proprium sit formarum perficere, &sibi deuincire materiam, &materiae partes inuicem compulare, quò praestantior forma est, &quò magis materiae dominatur eo perfectius hoc efficere potest. Faciunt autem id formae quaelibet infimae, quid obstat quò minus faciant &sublimes, modò id naturaliter cupiant? Quòd si angelicae minimen faciunt, id ex eo prouenit, quòd nullam prorsus inclinationem habent ad speciem aliquam animalis, sua coniunctione complendam. Fieri uerò hoc à mentibus Platonici omnes, &Peripatetici ueteres uoluerunt. Nullus enim illorum repertus est, qui non affirmauerit sphaeras coelestes esse animis rationalibus animatas. Testantur id inter Platonicos prae caeteris Plotinus, Porphyrius, lamblichus, Proculus: inter Peripateticos autem Theophrastus, Auicenna, &Alganteles. Qua in re Ptolemaeus quoque &Albumasar, &Zaeles, &Manilius, caeterique praecipui authores Astronomiae nobiscum sentire uidentur: quando uidelicet affirmant coelestia corpora esse diuinis animabus mentibusque praedita, ac tanquam animalis quaedam diuina ipsi Deo omnium rectori parere. Neque id quidem iniuria: nempe quum diderent nonnulla, quae ad animos pertinent, ex stellis praenunciari, non aliter id fieri posse putabant, quam qui stellae animatae sint, uidentque futuras hominum actiones, suisque quodammodo nutibus indicent: praeterea sicut corporum illarum radij in corpora nostra, sic animorum earundem radij in nostros animos influant. Omnia uerò à causis illis ordinatissimis ordinata bonaque mitti: posse tamen ex diuersa multarum circa nos causarum commixtione, materiaeque defectu peruerti adeò Mercurialis prudentia in malitiam, Martia magnanimitas in ferocitatem, Venerea charitas in libidinem conuertatur: similiterque de caeteris, quemadmodum &radij So lis inde quidem blandi mittuntur, sed hic saepe recipiuntur edaces. Verum haec iam tanquam in praesentia superuacua dimittamus. Quòd mens sit forma corporis, patet ex opinionibus, actionibusque humanis. Ratio prima, quia homo est animal rationale.