Latin
Cap. XXVIII
Ficino, Opera omnia 1380-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXVIII. modo pulchritudo pateat. T qui pulchritudinem tunc, &c.] Solę Philosophorum animae in coelo contemplari dicuntur cum loue Aquia quae illic cum loue speculantur, utpotè quae plurima uiderint, ueniunt in Philosophos cum loue ioue, id est, cum anima, mundi, nam &illam, &ad Philosophum, amplissima contemplatio, &prouidentia pertinet. Philosophus dum sequitur louem, qui est anima mundi, sequitur etiam louem Planetam, sic enim Planeta lupiter respondet intellectui animali, scilicet animae mundi. Sicut Saturnus Planeta Saturno superiori, id est, intellectui duro atque separato. Plato uerò Philosophum probat non Saturnium, &penitus segregatum, sed louialem, qui contempletur atque prouideat.