Latin
Cap. XXVIII
Ficino, Opera omnia 1381
Unproofread scanNot analysed yet
Animae dum illic contemplantur ideas, quae beata spectacula nominantur, dicuntur sacris imbutę my sterijs, sacraque operari, quoniam &per illas superiora fuscipiunt, atque capiunt, &contemplatio illa, non uisio sola est, sed etiam affectio quaedam optabilis. pertinens ad naturam, &amor. gaudium, ueneratio, prouidentia, sed ut Socratis uerba declarant, haec munera ad futurum Philosophum sum mopere pertinebant in luce, pura, scilicet in luce summi boni, quae intellectum copulat cum ideis, emicat autem per hanc lucem in ideis atque ex ideis pulchritudo simul cunctis, emicat, inquam, quasi procedens, quoniam haec diuinorum sola per omnia manifestè procedit, &ibi similiter, atque hic in aspectum tam uehementer, quàm liquido prodit. Ferreum corpus dicitur, quasi ostreae testudo, quia quasi claustrum, &quoniam corpus primo uereque uiuens est coeleste scilicet aërium. Quod ingenium aptum ad reminiscentiam, pulchritudinis influxus, amor alatus. Cap. XXIX. Vi ergo non est mysterijs, &c.) Nuper sacris initiatus uel imbutus mysterijs dicitur animus,