Latin
Cap. XXXIX
Ficino, Opera omnia 1384-5
Unproofread scanNot analysed yet
artem dicendi docet, ut quemadmodum ipse tractaturus de amore, definiuit, atque diuisit, ita cae teri faciant Dictum est quid furor, Diuisus furor in humanum atque diuinum: Diuinus in quatuor species. Inter haec nota, ubi dicit amatorium furorem esse Veneris, exponi ab Hermia, Venerem esse pulchritudinem: Ideo amorem sequi Venerem, dum sequitur pulchritudinem. Quicquid alij Pla tonici sentiant alibi. Amorem uocat pulchrorum praesidem puerorum. Nam puros tenerosque di cit animos praecipuè nuperè coelo profectos. Praeterea necessariam omni arti dicendi probat diuidendi, definiendique peritiam. Diuisio quidem ex uno communi in particularia multa procedit, sed pedetentim procedere debet. Peritia uerò quae ex multis contendit ad unum, uel definitiua est, quę ex genere differentijsque speciem unam conficit, uel resolutiua, siue à particularibus ad uniuersale con surgens, siue à compositis ad simplicia sese conferens