Latin
Cap. XLII
Ficino, Opera omnia 1384-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLII. Quod &quam necessarium officium Dialectici. COc. Harum ego diuisionum, &c.) Artem ab uno ad multa, uel à multis ad unum eo fermè modo quo diOximus, ritè procedentem, tanquam munus diuinum colit, non hic solum, sed etiam in Philebo, Re. Pu. Parmenide, Sophista. Politico, eamque non logicam esse uult uerba tractantem, aduentitiosque conceptus, sed Metaphysicam, ideales species contemplantem, communissimas in minus communes ordines diuidencem, uicissimque particulares in uniuersales debitis gradibus colligentem, subiungit eos, qui communiter oratores habentur artificio diuidendi &componendi non rectè uti, eorumque facultatem absque hoc artificio non esse artem, narrat orationis partes, &oratores, &qui in quauis orationis parte pręcellere uideantur. Cap. XLIII. COcrat. Mittamus exigua, &c.] Possidere artem, non est solum habere necessaria rudimenta, quę Squasi partes &materiae sunt, sed ipsam quoque conuenientem cunctorum formam, usumque ratio