Latin
1387.5 to 1387.8
Ficino, Opera omnia 1387.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Mitto quantam his in Phaedro adhibeat fidem, quantam &in Timaeo, in Phaedro quidem humanam sapientiam prae illa quę ab oraculis furoribusque diuinis habetur nihili pendens: in Timaeo autem dicens eatenus à Philosopho de rebus diuinis affirmandum esse, quatenus diuinis oraculis confirmetur. Mitto quàm plurima apud Platonem similia. Certè in Apologia totam Socratis sui defensionem ab oraculis uaticinijs auspicatur: imò uerò, quod maximum est, totam Socratis &sapientissimi, &iustissimi uitam asserit tum Apollinis oraculum, tum ad sui cuiusdam daemonis uaticinium institutam. Si quaeras qualis Socratis daemon fuerit, respondebitur igneus, quoniam ad contemplationem sublimium erigebat. Item Saturnius, quoniam intentionem mentis quotidie mirum in modum abstrahebat à corpore. Attributus quoque ab initio, non acquisitus. Nam sibi à puero dicit aspirauisse. Non prouocabit unquam, quia non Martius: sed saepe ab actionibus re uocabat, quia Saturnius. Item non adhibebat calcaria uiro satis per se ad honesta propenso, sed cohibebat freno, ubi in eligendis ad finem uijs ob coniecturarum fallaciam posse decipi uideretur. Aspirabat menti, ostenta oculis, uoces auribus suggerebat. Sed quibus oculis, atque auribus? uisui uidelicet atque auditui, qui per omne eduntur corpus aethereum sub manifesto hoc corpore latens. Poterat autem Socrates per aethereos sentire sensus, ab elementalibus sensibus se facilè seuocans. Ostensa cernebat per eosdem sensus &somnians pariter atque uigilans. Similiter Auicenna probat Prophetas angelorum &species cernere, &uoces audire. At cur Socrates paucique similes dęmonem suum animaduertunt? Quoniam pauci uel genitura, uel disciplina daemonici sunt, plures humani, plerique ferini. Cur item aliàs daemonem, alias Deum uocat. Quia sublimis daemon Socratem quasi Dei interpres nunciusque afflabat. Sed numquid ipsum Socratis intellectum possumus daemonem nuncupare? Possumus certè. Nam Timaeus inquit Deum nobis supremam animi partem tanquam daemonem tribuisse. Rursus in Sym posio ipse mentis amor ad diuinam pulchritudinem contemplandam, daemon cognominatur. Verùm praeter haec necesse est superiorem nobis substantiam daemonis praesidere, propterea quod ut in Symposio Legibusque probatur, humanum genus utpote à diuinis maximè distans, media quadam natura indiget, qualis est daemonica, quasi conciliatricè. Neque iniuria diuina prouidentia, ut in Politico Protagoraque probatur, daemones nobis praefecit propinquiores quasi pastores, siue ut in Critia dicit gubernatores.