Latin
1388.1 to 1388.4
Ficino, Opera omnia 1388.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Homo siquidem in hac ignorantię caligine constitutus, innumerisque fortunae uel malis agitatus, uel distractus illecebris, ad constitutum sibi à Deo finem absque perpe tuo Dei auxilio peruenire non potest. Hinc probat Deum nos daemonibus purioribus quasi rectoribus commendasse, qui uaticinijs, augurijs, somnijs, oraculis, uocibus, sacrificijs, inspirationibus adiuuarent. Horum uerò ex numero esse uult familiarem Socratis daemonem à mente Socratica differentem. Haec enim Socratem saepe prouocat nunquam. Item haec nisi loquatur, aut scribat, docere non potest. Ille uerò ut in Theage pro batur, multos etiam silendo docebat. Praeterea quod &uoce, &signis Socratem corrigat, significat daemonem hunc aliquid esse praeter mentem. At si minus tibi placet &familiarem hominis ducem daemonem appellare, saltem, ut placet nostris, bonum angelum appellato. Posthaec Apologia nos cogit nonnihil de oraculis statuisque tractare. Prin cipio si quaeras quam ob causam daemones solita illa quodam miracula nostris seculis non efficiant, respondebitur, Christum &daemones malos suo illo imperio priuauisse, &hominibus tum omnem daemonum cultum, tum artem daemonicam sustulisse. Si rur sus interroges, qua ratione uel in statuas, uel in homines dęmonum trahantur influxus diligenter attende. Trahitur quotidie aliquid naturale per artem ceu quotiens lignum quod propter densissimam crassitudinem accendi à tenui quadam flamma non poterat, uel oleo illiniunt, uel inficiunt sulphure, radiuntque in fomite flammam. Trahitur "i die diuinum aliquid pernaturam, quando foetus tenet in aluo certus affectus figuratusque modo sic per naturam à Deo humanam haurit animam, ut per magicam statua à mundo accipit daemonem. Vnde Aegyptij naturam quoque magnam appellauerunt, uim ipsam magicam in attractu quodam similium per similia, uel conuenientium saltem per conuenientia collocantes. Emittis quotidie uocem, emittis &tui uultus imaginem. At non ubique uox in te tua &imago remittitur. Paries duntaxat ita dispositus, sic oppositus uocem per echo reflectit, &speculare corpus tuam tibi reddit imaginem. Esto igitur specularis &ille paries, subito totus, ut ita dixerim, eris in illo. Ibi enim uideberis, audieris, intelligeris, fermè ut in statua dęmon.