Latin
1388.5 to 1388.8
Ficino, Opera omnia 1388.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si Trismegistum consulueris, disces ex pro prijs mundi materijs certo cuidam dęmoni congruentibus compositam in ritè statuam confestim per daemonem congruùm animari, uel per daemonem, inquit, uel per angelum. Intellige uel per impuriorem, uel per puriorem spiritum affari solere. Audies quoque Mercurium hunc ueteres plerosque damnantem, quod diffidentes, uel esse numina super coe lum, uel terrenorum uora ad coelestia superioraque peruenire, fabricauere statuas habibitacula daemonum, quos quasi familiares colerent deos. Putabat sanè, quamuis interdum in delubra daemones salutares aduocarentur, saepe tamen descendere noxios. Audisti paucis tractum dęmonum in corpora statuarum. Audi quoque paucis raptum in corpora hominum. Quando uel per atram bilem. uel aliquid simile, aut uitium totus in imaginationem conuertitur animus, facilè fit inferiorum daemonum domicilium, quorum praesentia &insaniat, &animo simul uexetur &corpore. Quando per philosophicam purgationem transfertur totus in rationem, euadit aedes daemonum mediorum, à quibus humanarum rerum saepius, quandoque etiam naturalium miras accipiat rationes. Quando per pietatem erigitur totus in mentem, sublimium daemonum fit spiraculum, seu potius angelorum, quibus utique ducibus mirum in modum arcana penetret diui norum. Optas uideo intelligere, quibus potissimum oraculis, siue per statuas, siue per homines editis, Plato confidat. Scito his duntaxat, quae certa ratione compertum sit non per fallaces dęmones, sed per ueridicos, siue per angelos potius promisisse. Nam &ab ipsis Aegyptiorum mysterijs acceperat: louem impuriores daemones ad inferos deturbasse, qui &homines similiter pro uiribus ad ima detorqueant: &à Pherecyde Syro, multos ab loue daemones rebellasse, quorum exercitus Ophioneus duxerit serpentinus. Ab his ergo maleficis cauendum esse diligentissimè iudicabat. Socrates autem proprijs rationibus atque singulis adductus, &oraculo cuidam, &suo cuidam daemoni se committebat pro arbitrio perducendum.