Latin
1390.1 to 1390.4
Ficino, Opera omnia 1390.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In Critonem, ad Laurentium Medicem uirum magnanimum Epitome. VEMADMODVM Apologiae, ita Critonis quoque tàm ordinata, tàm plana dispositio est, ut argumento non egeat. Aduerte tamen in primis Socratem, sicut in Apologia uigilans uaticinatus est, sic in Critone dormienti sem per adesse. Ex omnibus autem collige Euangelicae doctrinae confirmationem. Approbationem martyrum. Exemplar iustitiae. Incomparabilem fortitudinem. Contenptum mortalium. Desiderium aeternorum. Religionis denique fundamentum. Quid memorem uulgi opinionem contemnendam esse, sapientis duntaxat sententiam, imò ueritatem ipsam esse colendam? Quid rursus, non uiuere quidem, sed bene uiuere exoptandum? Item inimicis malefaciendum esse nunquam, neque iniurias ulciscendum? Rur sus &periculum mortis interitumque subeundum potius quàm peccandum? Quid referam obseruantiam legum singularem? &inextimabilem patriae charitatem? Quam &parentibus &uitae proculdubio anteponit, ob hanc, ut ipse inquit rationem, quo in alteram profectus uitam, ualeat aeterno iudici aequam anteactae uitae reddere rationem, neque leges, quae illic imperant humanarum legum sorores expauescere compellatur. Conclu dit denique rationes iustitiae fauentis mentis suae auribus usque adeò insonare, ut alia audire non possit, frustraque conaturum, quicunque pergat dissuadere. Addit ea solum uia esse pergendum, qua Deus, id est, ratio diuinitùs infusa, perducit. In Phaedonem Epitome. OSTER de religione liberrem satis per se notam probat, Christi uitam esse uirtutis totius ideam. Octauus autem Epistolarum nostrarum liber, Socratis uitam, uitae Christianae imaginem quandam, aut saltem umbram esse demonstrat: &testamentum quidem Vetus per Platonem confirmat, nouum ue io per Socratem. Quod autem ad Socraticam hanc spectat similitudinem, si quis dubitat, Xenophontem atque Platonem legat, &caeteros qui dicta simul acta que Socratis conscripserunt, praecipuè Platonis Gorgiam, &Apologiam, Critonem atque Phaedo. nem. Huius ergo Phaedonis deinceps argumentum passu, imo saltu celeri percurremus. Eius enim mysteria satis in theologia exposuisse uidemur. Vnum hoc inprimis admonebimus, ne quis admiretur Socratem inter argumentationes ad immortalitatem animae pertinentes, praetermisisse hic illam, qua sola confidit in Phaedro, Animam scilicet esse principium motionis, unde sequatur eam per se perpetuoque moueri, semperque uiuere. Id enim ideo factum est à Socrate, quoniam eiusmodi ratio non solum nostris, sed coe lestibus etiam, atque daemonicis animis est communis. In Phaedone uerò rationes nobis magis propriae requiruntur. Sed iam ad dispositionem Dialogi breuissimam ueniamus.