Latin
1390.5 to 1390.9
Ficino, Opera omnia 1390.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Principio obseruandum est, quàm mirificè Socrates consoletur amicos, qui eo prae cipuè die quo uenenum bibiturus erat, in carcere quasi consolaturi eum salutauerunt. Deinde quàm religiosè obseruet uel somniorum praecepta, quasi quaedam oracula: &quàm in eo apprime cautus sit, ne minimum quid circa diuina mandata delinquat. Tertio memoriae mandandum est, homines sub assidua Dei esse custodia, neque licere, nisi quando Deus uoluerit, hinc emigrare. Quarto aduertendum est diligenter quid sibi uelit, ubi ait sperare quidem se in obitu ad bonos uiros, deosque alios bonos iturum: sed magis affirmare ad bonos deos, quàm ad bonos uiros iturum. Primo quidem quod dicit deos alios atque ualde bonos, intelligit praeter Sphaerarum animas esse mentes angelicas Sphaeris sublimiores. In quarum familiaritatem animas quoque nostras quandoque admitti posse sperat: neque tamen audet asserere, propterea quod plerisque sapientibus uidebatur satis fore animae factum, si id ad consortium animarum coelestium quan doque recipiatur. Imò uerò dubitatio propriè super eam partem cadit, quae bonos appellat uiros. Non enim audet deinde hominum animos affirmare eadem ratione bonos. qua deos dixerat bonos. Post haec seipsum simul amicosque sub persona philosophantis consolaturus, ait: Quum totum philosophantis studium sit quaedam à corpore separatio, per eamque perficiatur quotidie, nimirum separationem à corpore, quae fit per mortem, non modo non timere debet, sed optima cum spe laetitiaque expectare. Mox duobus modis ostendit philosophum à corpore animum separare. Primo quidem à perturbationibus per moralis disciplinae purgationem, deinde à sensibus atque ipsa imaginatione per contemplationis ipsius intentionem. Medici sapientes duplici utuntur purgatione, prima quidem leniendo. Secunda uerò soluendo: scientes neque satis esse lenire, neque tutum soluere antequam lenias. Similiter apud Philosophos moralis antecedit purgatio quasi leniens. Non enim interiores imaginationis morbos, id est, deceptiones extirpat. Sequitur purgatio speculatrix imaginationis quandoque pro uiribus discutiens nebulas. Ante uerò moralem purgationem aggredi speculationis officium non est tutum, ne quis uitiorum morbis infectus ipso speculationis acumine abutatur ad iniustitiam impietatemque defendendam. Ex his concludit Philosophum mentis aciem quatenus à corporeis segregat, eatenus incorporeis rationibus ideisque coniungere.