Latin
1395.5 to 1395.6
Ficino, Opera omnia 1395.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quo potissimum ordine laudandum sit praesertim in oratione funebri, manifeste declarat. Quod autem homines ait ab initio in Attica regione solum atque solos ex terra spontè progenitos: ex alijs uerò regionibus, è terra similiter solum bruta: utcunque placet, accipito, siue tanquam à philosopho, siue potius oratore. Scito tamen Platonicam esse sententiam, post uastas terrae illuuiones, ex abundanti humore atque calore sequenti post diluuium, terram adeo foecundam reddi, ut ex ea non animalia tantum pusilla, qualia nunc, sed grandia etiam, atque ipsi insuper homines ultrò nascantur. Quod quidem, &hic, &alibi saepe confirmat. Idque plerique senserunt Aegyptiorum atque Graecorum, &Arabes multi, denique confirmarunt praecipuem Algazeles atque Auicenna. Qua quidem sententia Aristoteles in quaestionibus naturalibus usus ex antiquorum mente inquit: Quemadmodum in paruis temporum mutationibus parua quaedam ex terra pullulant animalia, ita in maioribus quoque maiora, in maximis denique maxima atque perfectissima.