Latin
1396.1 to 1396.4
Ficino, Opera omnia 1396.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Plato autem ubicunque ex ipsis terrae uisceribus eruit animantes, Deos artifices adhibet mundani architecti ministros. Deos, inquam, id est, ideas specialesque rationes in ipsa mundi uita diuinaque intelligentia consistentes: per quas, &statim post diluuia, "idie animantium formentur species, ubicunque corporeum speciei eiusdem semen abesse uideretur. Quod quidem fieri oportere satis in Theologia probauimus. Vbi uerò nascitur homo, non solum sicut caeteris deorum adhibet manus, sed etiam quoddam Dei summi spiraculum expressioremque imaginem. Deinde statim natis Deos ipsos saltem in primis seculis tanquam duces praeficit atque praeceptores. Tu uerò ex his omnibus, quae Mosaicę sapientiae magis consonant: prudenter eligito. Profectò id Moysi maximè congruit, quod hic, &in Protagora, &in Politico, atque Critia uult hominem aliquando ex terra auctore Deo ad Dei ipsius simi litudinem fuisse progenitum. Quales autem illuuiones sint, &quando, &quam ob causam docebimus, in Timaeo. Post haec insignis pietate uir patriae suae laudes mirifica quadam tum charitate, tum arte prosequitur, ab origine prima, ab ipsa reipublicę forma, à disciplina quotidiana, à rebus egregiè gestis, quae &hinc, &aliunde ex alijs scriptoribus manife stissimae sunt. Quamobrem argumentum nostrum paucis concludamus, eiusmodi senten tias annotantes. Virtuti omnia parent. Prosperitas primo aemulationem parit, deinde inuidiam, demum dissensiones, &praelia. Omnis possessio absque morali uirture, non solum inutilis est, sed noxia. Scientia seorsum à uirtute morali, non sapientia, sed calliditas quędam est iudicanda. Maiorum splendor in filijs obscurus euadit, quando per ipsorum ignauiam in posteros non transfunditur. Non est optandum, ut omnia succedant ad uo tum. Obseruandum est in omnibus prouerbium uetus, Nihil nimis. Qui ita se compara uit ut ex seipso pendeant omnia, quae ad beatitudinem conferunt, uel quamproximè ad hoc accedit, hic optime uitam instituit. Noli uel laetitia exultare, uel dolore deijci. Paren tes iudicare debent se genuisse filios, non ut immortales, sed ut boni forent. Lugubres lamentationes domesticorum molestae sunt defunctis, si quidem illas audiant.