Latin
1396.5 to 1396.8
Ficino, Opera omnia 1396.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Perpetuo quodam solenni honore prosequi decet eos, qui pro salute patriae strenuè se in bello ges serunt: eorum filij cura publica educandi, colendi quoque parentes. Ne res ipsae nobis iniquae sint, aequo sunt animo perferendae. In dialogum primum de Republica, uel de lusto, ad Laurentium Medicem uirum Magnanimum. Epitome. VANDO oculus praestat manibus, caput pedibus, ratio sensibus, anima corpori, finis omnibus, quae diriguntur ad finem, status motui, aeternitas tem pori, tanto contemplatiua uita actiuae praestare uidetur. Contemplatio enim actionis, &principium est, &finis, ducitque illam pro arbitrio atque sistit, lubens denique inferiores motus, externam que desinere actionem, ut in trinseca stabilisque actio liberior tandem possideatur. Sic utique ab ipsa contemplatione Dei coelestes naturalesque motus, &actiones omnes tanquam à principio ducuntur ueluti ad finem. Quamobrem Plato noster eo saltem caeteris ciuitatum legumque conditoribus est excellentior, quo caeteri quidem uelut humani ad actionem magis ciuitatem instituerunt, ipse uero quasi diuinus actionem ciuitatis omnem tam publicam, quàm priuatam potissimum perducit ad contemplandum, ciuitatemque constituit suijpsius ante quam orbis dominam, neque tam multis timendam, quàm cunctis gentibus uenerandam coelestem quasi Hierusalem pro uiribus interris expressam, in qua sublatis proprie possess onis gratia contentionibus communia sint pro ipso iure naturae omnibus omnia communis sit copia, firma concordia, cunctorum una uoluntas, ideoque ad contemplandum semper expetita tranquillitas. Componit autem integram absolutae Reipublicae formam denario librorum numero numerorum omnium integerrimo numeros tum intra se numeratos continente, tum ex se innumeros replicante. Atque, ut saepe, his in libris praecipuen in secundo declarat, totam disputationem de iustitia a nobis inscribi mauult, quàm de Republica: docens ut arbitror, rem omnem actionemque &publicam, &priuatam, non ad copiam, non ad potentiam, non ad uictoriam esse, sed ad ipsam iustitiam penitus referendam.