Latin
14.5 to 14.8
Ficino, Opera omnia 14.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim iudicaui me scire aliquid inter uos, nisi lesum Christum, &hunc crucifixum, &ego in infirmitate, &timore, &tremore multo fui apud uos, &ser mo meus, &prędicatio mea non in persuasorijs humanae sapientiae uerbis, sed in ostensione spiritus, &potestatis, ut fides uestra non sit in sapientia hominuum, sed in potestate Dei. Sapientiam autem loquimur inter perfectos, In alia Epist. eisdem dicit: Signa Apostolatus mei facta sunt super uos in omni patientia, in signis, &prodigijs, &potestatibus. Sed au diamus eum ad Thessalonicenses scribentem: Scis quòd Euangelium nostrum non fuit ad uos tantum in sermone, sed in potestate, &spiritu sancto, &plenitudine multa. Adeóne sui oblitus erat prudentissimus Paulus, aut usque adeò obliuiosos opinabatur populos, ad quos scribebat, ut commemoraret, se apud eos fecisse prodigia, nisi fecisset, in promptu erat redargutio, &infamia, si fortè mentitus esset. De prodigijs à se factis scribit etiam ad Romanos, ex quibus &similibus miracula temporibus illis non defuisse concludimus, quorum uirtunte ad exemplar, lumenque imò ad habitaculum nostrum aedisicata tunc est domus Dei, quae ut ait Paulus, est Ecclesia Dei uiui, columna, firmamentumque ueritatis, &manifestè magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Haec ad Timotheum. Quid igitur garrimus increduli? quid ulterius procaces efflagitamus? num quotidie (Deo magno nobiscum) sub iudice lis est? num quolibet temporis momento, tum singulis nobis, tum posteris, qui similiter quaerent, Deus authoritatem suam redimere miraculis cogitur? &tanquam praestigiator aliquis mercenarius in theatrum prodire ad nutum cuiusque compellitur? Atqui neque etiam hominem animal natura liberum, uiolentis quibusdam signis compellere naturale ac decens est, sed inspirationibus, doctrinisque allicere, uolen enim uirtus, &beatitudo promittitur, non coacto, credendo praecipientis authoritas dfirmatur, non perquirendo. Quid? quod pauci sunt, qui miracula uidere, paucissiniqui accipere digni sint.