Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 14.9
Unproofread scanNot analysed yet
Mirabilia inter homines congrue, ut plurimum à Deo fiunt per animas hominum a corporibus ualde seiunctas, Deoque coniunctas, tanquam per instrumenta. Immergite igitur uos in corporis lutum animae miserę, sic coelestia cernetis mira cula? O quam stulte optatis, inclinato in terram capite uidere sublimia, rapi portentis in altum uultis, non uirtutum gradibus scandere. Quid miraculosius, quid diuinius in terris, quàm animus omnino sui corporis dominus? Imperium hoc experiamur, si possumus, possumus autem, si uolumus, tunc non modò cernemus miracula, sed ipsi perficiemus.