Latin
1400.1 to 1400.4
Ficino, Opera omnia 1400.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idcircò futuros milites à teneris unguiculis, &secundum animum primò per musicam, &secundum corpus deinde per gymnasticam ritè format, sub musica com prehendens fabulas quoque poëticas, quas praecipit assiduè puerorum auribus adhibere. Sed tales solùm, quales ad militare studium, quasi praeludia quędam &prouocent, &eru diant. Similiterque caeteros his à pueritia fabulis iubet assu efieri, quae studio potissimùm fu turo conducant. Contrarias uerò longius arcet. Id uerò maximum est praeceptum. Detestatur mox poëticam impietatem turpia de dijs fingentem. Atque eiusmodi audiri fabu las prohibet. Subiungit geminas theologiae figuras. Primam, Deum omnino bonum esse bonorumque duntaxat causam. Mali uerò nullius causam esse Deum. Item si quem Deus punit, punire gratia boni. Secundam uerò, Deum esse penitus immutabilem, ex eo quòd simplicissimus, potentissimus, optimus, sapientissimus. Quò fit, ut neget Deum aliquando quenquam fallere, uel fictis simulacris, uel signis, atque uerbis. Neque enim in uarias mutatur formas, neque cùm non mutetur, simulat permutari. Conclude librum aurea quadam sententia. Mendacium maximè omnium &dijs, &hominibus est odiosum. Quòd si mendacium in sermone odiosum est, idque simulacrum est mendacij ipsius, quod est in animo, nimirum mendacium quod in animo est, &dijs, &hominibus est admodum odiosum. Eiusmodi uerò mendacium est ignorantia, per quam circa rerum ueritatem sibimet animus ipse mentitur. Quoniam uerò ueritas ad id quod esse dicitur, spe ctat, ideoque falsum ad non esse declinat, meritò mendax quatenus in falsum labitur, eatenus in nihilum quoque prolabitur. In dialogum tertium, de lusto, epitome. HIALOGVS tertius custodum educationem in secundo inchoatam prosequitur. Atque sicut in secundo prohibuit eos audire falsa turpiaque de dijs, ita hic uetat tragica audire de inferis, quae reddere illos possint timidiores. Item &Ecomica, quae effusiorem concitant risum. Tam enim mollis euadit, qui quoti die in lachrymas risu profusiore resoluitur, quam qui dolore lachrymare compellitur. Quoniam uerò non solùm procul à timiditate custodes arcendi sunt, uerum etiam ab intemperantia &auaritia, atque iniustitia: ideò rursus audiri uetat carmina poëtarum, quibus uel deorum, uel heroum, magnorumque uirorum libidines, rapinae, iniquitatesque finguntur.