Latin
1400.5 to 1400.8
Ficino, Opera omnia 1400.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem educatio militaris omnibus ferè ciuibus est aequè communis. Inter haec quę de mendacio dicit, attende. Mendacium ciuitatis calamitas est, uidelicet quando priuati inter se mentiuntur, maxime uerò si magistratibus mentiantur: perinde ac si aegroti medico, uel nautae mentiantur gubernatori. Licet autem gubernatoribus interdum uti mendacio, salutis publicae gratia, &priuato quandoque erga priuatum, solum gratia mali cuiusdam grauissimi deuitandi. Licet &confabulari moderatem de rebus antiquis, quarum ueritas ignoratur, &quasi per imagines quasdam res illas, quarum certam formam uix habemus, effingere. Proinde orationem in species tres distinguit. Aut enim simplex narratio est, aut imitatio simplex, aut ex utriusque permixta. Omnem uerò sermonem reprobat, qui uilissima quaeque refert absque delectu, &agit hominem perturbatum. Quisquis enim diu studiose aliquid imitatur, in eius transit naturam. Quocirca poëtam perturbatos animos acrius imitantem, tanquam iuuentuti noxium iubet, uel mutato stylo constantem habitum imitari, uel ex urbe procul abire. Dicit quoque eum qui plura, uel imitando, uel faciendo pertractat, in singulis tandem ita deficere, ut in nullo euadat egregius. Pergit uerò deinceps ex prima musica: id est, poesi, ad sequentem, eam in tres distribuit species, Oratio nem, harmoniam, atque thythmum. Principio Phthongum musici uocem uocant harmonicam, id est, consonantiae aptam, quae neque adeò grauis sit, ut nequeat ab eodem cantore grauior fieri, neque tam acuta, ut edi non possit acutior. Harmoniam deinde ex Phthongis constituit, congruam uidelicet mensuram in excessu atque defectu grauium uocum, &acutarum, atque mediarum. Sunt hic uoces quatuor, grauis atque acuta, &surgens in acutam, &declinans ad grauem. Item primò proportiones quatuor, dupla inter duo atque unum. Sesquialtera inter tria atque duo. Sesquitertia inter quatuor atque tria. Sesquioctaua inter nouem atque octo. Proportionem duplam sequitur consonantia uocis octauae: Sesquialteram, quintae: Sesquitertiam, quartae: Sesquioctauam denique tonus. Sed de his alibi diligentius. Accedit tertio loco rhythmus: id est, ordo quidam motionis, &temporis, ut ex secundo Legum percipitur. Postquam enim uoces harmonica quadam excessus defectique mensura per intentionem remissionemque conciliasti, opus est rhythmo, per quem uocum acutarum, grauium, mediarum motus ac tempora metiaris, &in singulis, &inter singulas. Motus dico blandiores, seueriores, &medios. Tempora dico, longiora, breuiora, aequalia, per accentus longos breu esque, &medios.