Latin
1401.1 to 1401.3
Ficino, Opera omnia 1401.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
In his nota basem uocabulum esse diuersum: nam ut res exigit, significat, fundamentum, sedem, pondus, progressumque, &terminum. Praeter haec considerandae sunt nouem consonantiae, &dissonantiae communissimae gradus. Primus in ratione, id est, opinio cum ipsa rei ueritate consentiens. Cuius contraria est opinio falsa à ueritate dissentiens. Secundus in imaginatione. Cuius consonantia est consecutio rationis. Dissonantia uerò prosecutio externorum. Tertius in affectu, uel temperanter rationem sequente, uel imaginationem intemperan ter. Quartus in sermone decoro, uel indecoro, quatenus uel rectam rationem, uel imaginationem tumultuariam sequitur. Quintus in cantu. Cuius consonantia est, decorum imitari sermonem, dissonantia indecorum. Sextus in somno cantum aliter uel aliter imitante. Septimus in saltu concinno, uel inconcinno ad choream pertinente. Octauus in quadam membrorum corporisque totius compositione, tam spectaulo grara, quàm exercitio gymnastico prompta. Nonus in artificiosis cuiuslibet artis operibus musica, musica quadam proportione compositis. Hi nouem gradus Musas tibi referant nouem. Memento uerò optimam omnium harmoniam esse animi temperantiam. Quam &sequentes caeterae imitantur, &uicissim cum frequentantur, augent. Quapropter iubet eas duntaxat consonantias exerceri, audiri, spectari, quae habitum mentis constantem referant, non superbia elatum, non iracundia efferatum, non uoluptate mollitum atque resolutum, non fractum dolore, non misericordia, uel indigentia querulum. Probat ergo concentum grauem, atque constantem: improbat autem extremos, id est, concitum atque mollem: damnat quoque multiplicem, laudat prae caeteris simplicem. Plurimum uerò in animum posse iudicat harmoniam. Siquidem harmonia quaedam diuina sit animus, coelestíque harmoniae aliquando, ut Platonicè dixerim, assuetus. Rursus harmonia quadam consistit corpus, conflatur &spiritus. Praeterea consonantia uocum aërea aëreum spiritum motu penetrans, affectumque canentis, &animum secum transferens audientis affectum mouet affectu, &animum afficit animo, sensimque mores infundit. In omnibus animaduerte quàm non ciuili solùm, sed etiam religiosa admodum obseruantia Plato suam erudiat ciuitatem, semperque, quod &praecipit in Politico, tem perantiam cum fortitudine misceat. Denique quàm turpem, quàm dissonantem esse censeat ueneream uoluptatem, ideoque ab amore legitimo procul eam segreget, pulchra semper, &consona solùm desiderante.