Latin
1405.1 to 1405.4
Ficino, Opera omnia 1405.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Adrastia haec apud priscos Theologos est potentissima ineuitabilium regina legum, legum, inquam, tam Saturniarum ad mentes pertinentium, quàm louialium pertinentium ad naturas. Adrastiam dico diuinam prouidentiam, quatenus nihil uel oculos eius subterfugere, uel manus potest effugere. Nec ab re ubi optat firmissimas leges condere, quas neque obliuio deleat, neque defraudet astutia, neque uiolentia franga& omnino nullus deuitet, Adrastiam obsecrat ineuitabilia sancientem, quae nullius queat estugere. Deinceps paulatim ad communem progreditur disciplinam, à uirorum uidelicet institutione, ad institutionem similiter mulierum, mandans omnia priuata publicáque, tum pacis, tum belli studia, mulieribus cum uiris communia fieri, ne man cum sit genus humanum: eo tamen pacto, ut in singulis grauiora uitis, leuiora mulieribus committantur. Similiter &alibi docet brachia quoque sic assuefacienda, ut singuli utrinque sint dextri, quos nominat amphidextros: ostendit autem id fore utile, atque possibile, &quo pacto fieri debeat. Deinde aliam adducit communionem, uidelicet uxorum, atque filiorum. Et ibi aduerte quanta ordinis prouidentia constituat Magistratus, praesides nuptiarum, &sacra, &tempora, &aetates, cauens ne quid intemperatè fiat, uel inutile ciuitati. Ac post generationem, quàm diligenter de natis cogitet nutriendis: ita tamen, ut neque uir, neque mulier proprium agnoscat filium, neque filius proprios genitores, neque alios alij, sed seniores opinari cogantur, omnes penè iuniores esse filios, uel nepotes, iuniores uicissim suspicari omnes seniores esse progenitores, aequalésque similiter esse fratres. Inter haec ubi nutritionem eius spernit, qui vel praeter legem, uel ex utili natus fuerit, uel inutili, intellige non esse perdendum, sed in loco occultiori, uel in suburbijs uilius nutriendum, extra exactissimam regulam illam, qua nutriuntur hi, qui assumendi ad custodiam iudicantur. Illum uerò inferiori addendum, regula ad minutiora urbis uel agri ministeria suo tempore transmittendum, uel forte ad urbes alias transferendum statim natum.