Latin
1406.5 to 1406.7
Ficino, Opera omnia 1406.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cognoscens ergo genus humanum per leges distribuentes propria tot seculis nihil proficere, imon uero in deterius quotidie labi, non iniuria ad amicitiae se transtulit leges, com munia inter amicos fore iubentes, ut diuisione diuisionisque, &miseriae sublata causa, con cordiam unionem, foelicitatemque consequeremur. Sed aliter rursus exordiamur. Socra. tes in principio quarti, disciplinam educandae iuuentutis cunctis legibus anteponens, ra ptim attigit, uideri optimam disciplinam fore, si uxorum, filiorum, rerum communio fiat. At quoniam res est, &noua quàm plurimis, &plurimis inaudita, reuocatur ad eam statim in plincipio quinti declarandam apertius, &firmius comprobandam. Iam uero, etsi à Critia &Timaeo didiceris disciplinam similem extitisse quondam apud Graecas Aegyptiasque Athenas, neque nimium admiraberis tanquam nouam, neque diffidenter audies, tanquam penitus arduam, neque inuitus admittes, quasi non bonam. Mitto quod multi tradunt apud Boëmos Placam urbem aliquando similiter gubernatam. Atqui Dio dorus insulam in Oceano Meridiem uersus describit, in qua praeter caetera communes sint uxores, uirique Philosophiae plurimum, Astrologiaeque studiosi. Pomponius quoque Mela testis est, Garamantes in extremis Africae partibus communia habere in republica omnia. Similem praeterea bonorum fuisse communionem inter Philosophos Brachmanas, Gymnosophistas, Essaeos, Pythagoricos, &denique inter sanctos, quondam Christianae reipublicae fundatores, compertum habemus. Videmus quoque seculis nostris il los duntaxat religiosos ad uirturem foelicitatemque accedere, inter quos nihil est proprium. At enim si uxorum te communio turbat, primo quidem permitto, apud Platonem ritè ex lege fieri, quod apud adulterinos sacerdotes in commune fit sacrilegio. Deinde Platonem ipsum audito, prius quàm iudices, altius in sua caus declamantem. Isequentibus nota primò quidem Socraticam prouidentiam, peius esse ceasentem inegibus constituendis errare, quàm hominem interficere. Eiusmodi namque errormustos per multa secula interficit animos simul, &corpora. Deinde modestiam diflacilia diffidenter aggredientem, &quasi inuitam atque compulsam. Tertiò, pietatem diuinum auxilium pro suo more in rebus grauibus inuocantem. Ac ne in legihuserret contendit, ab Adrastia dea petit opem, cuius mentionem quoque fecit in Phaedio.